viernes, 26 de febrero de 2010

Verbum maxime romanticum


Sub diem Valentini (14.2.) trecenti viginti linguistae sententiam rogati sunt, quod verbum inter omnes gentes maxime romanticum esse sentirent.

Victoriam reportavit "amour", vox amoris Francogallica. Secundum locum obtinuit "amore", forma Italiana eiusdem vocabuli. Ceteroquin verba Italiana in hoc certamine tantum successum habuerunt, ut lingua Italianorum omnium venustissima eligeretur.

(Reijo Pitkäranta)

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada